25. Et reddam vobis annos (pro aliis annis, subaudiendum est) quibus comedit locusta, bruchus, eruca (חסיל, alii vertunt, rubiginem: sed dixi primo capite me non adeo solicitum esse de istis vocibus, quia etiam ignotae sunt hodie ipsis Judaeis; sed certum est esse insecta, quae
corrumpunt omnes terrae fruges, ut tunc diximus,) exercitus meus magnus, quem miseram ad vos.