Non est crucifixus in Christo qui non est membrum corporis Christi. Cum itaque dicatur Salvator pro totius mundi redemptione crucifixus, propter veram humanæ naturæ susceptionem, potest tamen dici pro his tantum crucifixus quibus mors ipsius profuit. Diversa ab istis sors eorum est qui inter illos censentur de quibus dicitur, ‘Mundus enim non cognovit.’