Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 6bbf1f3f53240d8b0901f5b0435147bbd091a2a84d4401fc3a458450eba0bb9e · 643 tekens

Primum igitur quod attinet ad priorem rationem dico, diversam illam lectionem non extare, ut arbitror, neque in ullo probato codice, neque apud ullum probatum scriptorem, quod vel ex eo constare potest, quod Erasmus in suis Annotatioaibus quamvis de hoc ipso loco agat, ejus rei nullam prorsus mentionem facit. Qui Erasmus, cure hoc in genere nusquam non diligentissime versatur; tum in omnibus locis in quibus Christus Deus appellari videtur, adeo diligenter omnia verba expendit, atque examinat, ut non immerito et Trinitariis Arianismi suspectus fuerit, et ab Antitrinitariis inter eos relatus, qui subobscure Trinitati reclamaverint.: 1

Alle records · Zoek op deze hash