Natus igitur unigenitus Deus ex Virgine homo, et secundum plenitudinem temporum in semetipso provecturus in Deum hominem hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se filium Dei credi doceret, et hominis filium prædicari admoneret: locutus et gerens homo universa quae Dei sunt, loquens deinde et gerens Deus universa quae hominis sunt; ita tamen, ut ipso illo utriusque generis sermone numquam nisi cum significatione et hominis locutus et Dei sit; uno tamen Deo patre semper ostenso, et se in natura unius Dei per nativitatis veritatem professo: nec tamen se Deo patri non et filii honore et hominis conditione subdente: cum et nativitas omnis se referat ad auctorem, et caro se universa secundum Deum profiteatur infirmam. Hinc itaque fallendi simplices atque ignorantes haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum naturae divinae infirmitatem mentiantur: et quia unus atque idem est loquens omnia quae loquitur de se ipso omnia eum locutum esse contendant. Nec sane negamus, totum illum qui ejus manet, naturae suae esse sermonem. Sed si Jesus Christus et homo et Deus est; et neque cum homo, tum primum Deus; neque cum homo, tum non etiam et Deus; neque post hominem in Deo non totus homo totus Deus; unum atque idem necesse est dictorum ejus sacramentum esse, quod generis. Et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tamen atque hominis discerne sermonem. Et cum Deum atque hominem in tempore confiteberis, Dei atque hominis in tempore dicta dijudica. Cum vero ex homine et Deo rursus totius hominis, totius etiam Dei tempus intelligis, si quid illud ad demonstrationem ejus temporis dictum est, tempori coaptato quae dicta sunt: ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo et Deus, aliud sit post hominem et Deum totus homo totus Deus; non confundas temporibus; et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum ac naturarum, alium ei in sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, alium adhuc morituro, alium jam aeterno. Nostri igitur causa haec omnia Jesus Christus manens et corporis nostri homo natus secundum consuetudinem naturæ nostræ locutus est, non tamen omittens naturæ suae esse quod Deus est. Nam tametsi in partu ac passione ac morte naturæ nostræ rem peregit, res tamen ipsas omnes virtute naturæ suæ gessit.