Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 68e35e9383a6baf00a76bfe23784393aad450c0d1f05fcd740fea49abee07424 · 2,460 tekens

294 REGISTER OF EXETER COLLEGE. michi accidebant in purpartiam meam post mortem Henrici Oweyn patris mei. Pro hac autem donacione et concessione dedemnt michi predicti Rector et Scolares quandam summam pecunie pre manibus. In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui et, quia sigillum meum pluribus est incognitum, sigillum Maioratus Oxon. apponi curavi. Hiis testibus Johanne de Hampton tunc maiore Oxon., Johanne Culvard Stephano de Adynton tunc ballivis eiusdem ville, Johanne de Dokelyngton, Willelmo de Burcestre, Ricardo Cary, Willelmo Pennard et aliis. Datum apud Oxon. die veneris in festo S. Johannis ante portam Latinam, anno regni regis Edwardi filii Regis Edwardi sextodecimo (6 May 1323; ‘on the dors of the duplicat is writ Fragun hall’ Wood). Schools. . . Robertas de Grymmeston et Magister Willelmus Dobbe dedimus concessimus, et hac presenti carta nostra confirmavimus . . . Rectori domus scolarium de Stapeldon halle Oxon. et eiusdem domus scolaribus duas scolas . . . Scolestrete situatas inter scolas Priorisse et Conventus de Stodleye ex parte una et scolas Magistri et scolarium Aule de Balliolo Oxon ex parte altera, et quas nuper habuimus ex concessione et reddicione Willelmi Attehole et Katherine uxoris ejus . . . Oxon maiore ballivis eiusdem ville per finem inter nos inde levatum . . . scolaribus predicte domus de Stapelton halle et eorum successoribus (mutilated). Hec est finalis concordia facta in Hustengo Oxon. die lune proxima post festum S. Gregorii Pape anno regni regis Edwardi tercii post conquestum septimo coram RicardoKary maiore, Henrico de Stodlegh et Johanne Blundel ballivis, Willelmo de Burcestre, Andrea de Wor- menhale, Johanne Culverd et Simone de Gloucestre Aldremannis ville Oxon. et aliis domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Willelmum Dobbe et Robertum de Grymeston querentes et Willelmum Atte Hole et Katerinam uxorem eius deforciantes de uno mesuagio cum pertinenciis in Oxon unde placitum terre sum. fuit inter eos in eodem Hustengo per breve domini Regis de Recto, scilicet quod predicti Willelmus Dobbe et Robertus recognoscunt quod predictum mesuagium cum pertinenciis esse ius ipsius Katerine. Et pro hac recognicione iidem Willelmus atte Hole et Katerina concesserunt predictum mesuagium cum pertinenciis predictis Willelmo Dobbe et Roberto et illud eis reddiderunt in eodem Hustengo : Ha- bendum et tenendum predictis Willelmo Dobbe et Roberto et heredibus

Alle records · Zoek op deze hash