Sed præterea quænam ista est, quæso, ordinaria vocatio, quam eos habuisse dicis, quos Deus paucis quibusdam exceptis, excitavit? Certe papistica. Nam hæc tua verba sunt; hodie si episcopi Gallicanarum ecclesiarum se et suas ecclesias a tyrannide episcopi Romani vindicare velint, et eas ab omni idololatria et superstitione repurgare, non habent opus alia vocatione ab ea quam habent. Quid ergo? Papisticas ordinationes, — in quibus neque morum examen præcessit, neque leges ullæ servatæ sunt inviolabiliter ex divino jure in electionibus et ordinationibus præscriptæ, in quibus puri etiam omnes canones impudentissime violati sunt: quæ nihil aliud sunt, quam fœdissima Romani prostibuli nundinatio, quâvis meretricum mercede, quam Deus templo suo inferri prohibuit, inquinatior: quibus denique alii non ad prædicandum sed pervertendum evangelium: alii non ad docendum, sed ad rursus sacrificandum, et ad abominandum :
1