Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 68b63cfff55c718e3566bc12ea04e7451682d4c1479c0f7c56f1a30cbd92ae7e · 729 tekens

In quem alium crediderunt gentes universæ, nisi in ipsum, qui jam venit? Cui enim aliæ gentes crediderunt, Parthi, Medi et Elamitæ, et qui habitant Mesopotamiam, Armeniam, Phrygiam, et incolentes Ægyptum et regionem Africæ quæ est trans Cyrenem, Romani et incolæ; tunc et in Hierusalem Judæi, et gentes cæteræ, ut jam Gætulorum varietates, et Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini, et Galliarum diversæ nationes, et Brittanorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita; et Sarmatarum et Dacorum et Germanorum et Scytharum et abditarum multarum gentium et provinciarum et insularum multarum nobis ignotarum, et quæ enumerare non possumus? In quibus omnibus locis Christi nomen, qui jam venit, regnat ad Judæos.: 1

Alle records · Zoek op deze hash