On this
obscure passage the Ben. note is: Longinus presbyter erat
in agro Mestiæ subjecto. Sed cum is depositus essit ob
aliquod delictum, ac forte honorem sacerdotii retineret, ut
nonnumquam fiebat, Severus episcopus in ejus locum transtulit
Cyriacum, quem antea Mindanis ordinaverat, ac jurare coegerat se
Mindanis mansurum. Nihil hac in re statui posse videbatur,
quod non in magnam aliquam diffcultatem incurreret. Nam si in
agro Mestiæ subjecto Cyriacus remaneret, perjurii culpam
sustinebat. Si rediret Mindana, ager Mestiæ subjectus
presbytero carebat, atque hujus incommodi culpa redundabat in caput
Longini, qui ob delictum depositus fuerat. Quid igitur
Basilius? Utrique occurrit incommodo; jubet agrum, qui
Mastiæ subjectus erat Vasodis subjici, id est loco, cui
subjecta erant Mindana. Hoc ex remedio duo consequebatur
Basilius, ut et ager ille presbytero non careret, et Cyriacus ibi
remanens Mindana tamen redire censeretur, cum jam hic locus eidem ac
Mindana chorepiscopo pareret.