The Ben. note
points out that the improper proceeding of the Encratites consisted
not in any corruption of the baptismal formula, but in the addition
of certain novel ceremonies, and proceeds: “Nam in
canone 47 sic eos loquentes inducit. In Patrem et
Filium et Spiritum baptizati sumus. Hinc eorum baptisma
ratum habet, si qua inciderit magni momenti causa. Quod autem
ait hoc facinus eos incipere, ut reditum sibi in Ecclesiam
intercludant, videtur id prima specie in eam sententiam
accipiendum, quasi Encratitæ baptisma suum ea mente
immutassent, ut Catholicos ad illud rejiciendum incitarent, sicque
plures in secta contineret odium et fuga novi baptismatis.
Abhorrebat enim ab omnium animis iteratus baptismus, ut pluribus
exemplis probat Augustinus, lib. v. De baptismo, n. 6. Videtur
ergo prima specie Encratitis, ea, quam dixi, exstitisse causa, cur
baptismum immutarent. Atque ita hunc locum interpretatur
Tillemontius, tom. iv. p. 628. Sic etiam illius exemplo
interpretatus sum in Præf. novæ Cypriani operum editioni
præmissa cap. 4. p. 12. Sed huic interpretationi non
convenit cum his quæ addit Basilius. Vereri enim se
significat ne Catholici, dum Encratitas ab hac baptismi immutatione
deterrere volunt, nimium restricti sint et severi in eorum baptismo
rejiciendo. Sperabant ergo Catholici tardiores ad ejus modi
baptisma Encratitas futuros, si illud Catholici ratum habere
nollent; nedum ipsi Encratitæ baptismatis immutationem eo
consilio induxerint, ut ejusmodi baptisma a Catholicis
rejiceretur. Quamobrem hæc verba, ut reditum sibi in
Ecclesiam intercludant, non consilium et propositum Encratitarum
designant, sed incommodum quod ex eorum facinore consequebatur;
velut si dicamus aliquem scelus admittere, ut æternam sibi
damnationem accersat.”