Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 680daf6452c7b18d9da3339fd9c6eed0de9b8db938cff3c325da2ee58be25a7e · 476 tekens

9. Et factum est a velocitate (vertunt tam Hieronymus quam alii interpretes, facilitatem; nomen deductum est a קלל, quod significat interdum esse velocem; hic levitas notatur, vel petulantia, factum est, igitur, a levitate, aut petulantia) scortationum ejus, ut pollueret terram (vel, contaminaret; alii vertunt, peccare faceret; sed Hieronymus ubique fere reddit hoc verbum per contaminare, neque male quadrat,) et scortata est cum lapide et cum ligno.

Alle records · Zoek op deze hash