Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 671b1fe8922d690eec98ec54500dfadc0f5e422cd0b24920e206248f08ff5217 · 489 tekens

Quod postea secundum divina magisteria observatur in Actis Apostolorum, quando in ordinando in locum Judæ apostolo, Petrus ad plebem loquitur. ‘Surrexit,’ inquit, ‘Petrus in medio discentium, fuit autem turba hominum forte centum viginti.’ Nec hoc in episcoporum tantum et sacerdotum, sed in diaconorum ordinationibus observasse apostolos animadvertimus de quo et ipso in actis eorum scriptum est. ‘Et convocarunt,’ inquit, ‘illi duodecim totam plebem discipulorum, et dixerunt eis,’: 1

Alle records · Zoek op deze hash