Vere abyssus peccata mea sunt, quia incomprehensibilia profunditate, et inestimabilia sunt numero et immensitate. O abyssus abyssum invocans! O peccata mea, tormenta quibus me servatis abyssus sunt, quia infinita et incomprehensibilia sunt. Est et tertia abyssus, et est nimis terribilis; judicia Dei abyssus multa, quia super omnem sensum occulta. Hæ omnes abyssi terribiles sunt mihi undique, quia timor super timorem et dolor super dolorem. Abyssus judiciorum Dei super me, abyssus inferni subtus me, abyssus peccatorum meorum est intra me. Illam quæ super me est timeo ne in me irruat; et me cum abysso mea, in illam quæ subtus me latet, obruat.:
1