Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 66b0ff826afe328f8209ebaca236054383d6c2efffe79aa62225917e3b773dad · 1,299 tekens

cf. Dict. Christ. Ant. s.v. “Liturgy,” and C. Hole, Manual of the Book of Common Prayer, chap. ii.  Fessler notes:  “Extat Liturgia S. Basilii tam fusior quam brevior gr. et lat. in Eucholog. Gr. ed. J. Goar Venetiis 1730 et alia gr. et lat. in E. Renaudot Coll. Lit. Or. Paris, 1716, item alia latine tantum conversa ex Coptico Jacobitarum in eadem collect, ac rursus alia latine tantum ex Syriaco conversa.…De formæ varietate hæc optime monet Renaudot:  ‘Liturgia illa, quod extra dubium est, usurpatur in Græca ecclesia ab annis plus mille ducentis; atque inde originem habuerunt leves aliquot discrepantiæ in precibus præparatoriis aut in aliis orationibus.  Quædam exemplaria cæremoniales rubricas habent, quæ in aliis non reperiuntur; at alicujus momenti discrimen in illis partibus quæ canonem sacræ Actionis constituunt, non reperitur.…Varietates in codicibus omnes prope ad ritus spectant, qui enucleatius in aliquibus, in aliis brevius explicantur, in nonnullis omittuntur, quia aliunde peti debebant.’  Eo autem sensu Liturgiæ hujus auctor dicitur Basilius, non quod proprio ingenio eam excogitaverit, sed quod preces publicas, eisque contiguos ritus, quoad rei essentiam ex communi traditionis Apostolicæ fonte manantes, ordinaverit et in scriptis codicibus ad certam formam redegerit.”

Alle records · Zoek op deze hash