Here the Ben.
note is Mirum id videtur ac prima specie vix credibile, Marcellum
ob impios errores ex ecclesia exiisee. Nam S. Athanasius
suspectum illum quidem, sed tamen purgatum habuit, teste Epiphanio,
Hæres. lxxii. lxxii. p. 837. Hinc illius
discipuli communicatorias beatissimi papæ Athanasii litteras
ostenderunt confessoribus Ægyptiis, ibid. p. 843.
Testatur idem Epiphanius varia esse Catholicorum de Marcello
judicia, aliis eum accusantibus, aliis defendentibus, p.
834. Paulinus ejus discipulos sine discrimine recipiebat,
ut in superiore epistola vidimus. Ipse Basilius in epist.
69 queritur quod eum Ecclesia Romana in communionem ab initio
suscepisset. Quomodo ergo exiise dicitur ex Ecclesia qui tot
habuit communicatores? Sed tamen S. Basilii testimonium cum
sua sponte magni est momenti (non enim ut in dijudicandis Marcelli
scriptis, ita in ejusmodi facto proclive fuit errare), tum etiam hoc
argumento confirmatur quod Athanasius extremis vitæ suæ
annis Marcellum a communione sua removerit. Neque enim, si
semper cum eo communicasset Athanasius, opus habuissent illius
discipuli confessione fidei ad impetrandam confessorum
Ægyptiorum communionem: nec Petrus Athanasii successor
canones violatos, concessa illis communione, quereretur, ut videmus
in epistola sequenti, si Ægyptum inter ac Marcellum ejusque
clerum et plebem non fuisset rupta communio. Videtur ergo
Marcellus sub finem vitæ aliquid peccasse, quod Athanasium ab
ejus communione discedere cogeret: et cum jamdudum a tota fere
oriente damnatus esset, amissa Athanasii communione, quæ unicum
fere illius refugium erat, desertus ab omnibus videri debuit, nec ei
nova ignominia notato prodesse poterat concessa olim a Romana
Ecclesia communio.