1. Vae mihi (alii deducunt a ילל, ululare meum; sed est particula dolentis apud Hebraeos; Vae mihi ergo,) quia fui sicut collectiones aestatis
(sic est ad verbum,) et sicuti racemi vindemiae; nullus botrus ad comedendum; maturos fructus (vel, primitias frugum) desideravit anima mea.