“Observatum est a sacrificantibus, ut si hostia quæ ad aras
duceretur, fuisset vehementer reluctata, ostendissetque se invitam
altaribus admoveri, amoveretur, quia invito Deo eam offerri putabant; quæ
vero stetisset oblata, hanc volenti numini dari existimabant.” —
Macrob. Saturnal. lib. iii.
“Hoc quoque notandum, vitulos ad aras
humeris hominum allatos non fere litare; sicut nec claudicante, nec aliena
hostia placari deos; neque trahente se ab aris.” — Plin. lib. viii. cap.
45.