Jam vero manifestum est, Christum quia homo natus fuerat, et quidem, ut inquit Paulus, factus sub lege, legi divinæ inquam, quæ æterna et immutabilis est, non minus quam cæteri homines obnoxium fuisse. Alioqui potuisset Christus æternam Dei legem negligere, sive etiam universam si voluisset infringere, quod impium est vel cogitare. Immo ut supra alicubi explicatum fuit, nisi ipse Christus legi divinæ servandæ obnoxius fuisset, ut ex Pauli verbis colligitur, non potuisset iis, qui ei legi servandæ obnoxii sunt, opem ferre et eos ad immortalitatis firmam spem traducere. Non differebat igitur hac quidem ex parte Christus, quando homo natus erat, a cæteris hominibus. Quocirca nec etiam pro aliis, magis quam quilibet alius homo, legem divinam conservando satisfacere potuit, quippe qui ipse eam servare omnino debuit:
1