18. Si exiero in agrum, ecce (copula enim redundat) occisi gladio; et si ingressus fuero in urbem, ecce dolentes fame (alii volunt esse nomen substantivum, dolores famis, vel, aegritudines;) quia tam propheta quam sacerdos circumeunt ad terram, et
nesciunt (alii vertunt, quam nesciunt.)