Virtutem autem nemo unquam acceptam deo retulit. Nimirum rectè: propter virtutem enim jure laudamur, et in virtute rectè gloriamur. Quod non contingeret, si id donum à Deo, non à nobis haberemus.: 1