Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 5fe832528fb71886abab89448c6b07ecd8c0a4e0efad051bd6d82a322d513e64 · 995 tekens

On this obscure passage the Ben. note is: Longinus presbyter erat in agro Mestiæ subjecto. Sed cum is depositus essit ob aliquod delictum, ac forte honorem sacerdotii retineret, ut nonnumquam fiebat, Severus episcopus in ejus locum transtulit Cyriacum, quem antea Mindanis ordinaverat, ac jurare coegerat se Mindanis mansurum. Nihil hac in re statui posse videbatur, quod non in magnam aliquam diffcultatem incurreret. Nam si in agro Mestiæ subjecto Cyriacus remaneret, perjurii culpam sustinebat. Si rediret Mindana, ager Mestiæ subjectus presbytero carebat, atque hujus incommodi culpa redundabat in caput Longini, qui ob delictum depositus fuerat. Quid igitur Basilius? Utrique occurrit incommodo; jubet agrum, qui Mastiæ subjectus erat Vasodis subjici, id est loco, cui subjecta erant Mindana. Hoc ex remedio duo consequebatur Basilius, ut et ager ille presbytero non careret, et Cyriacus ibi remanens Mindana tamen redire censeretur, cum jam hic locus eidem ac Mindana chorepiscopo pareret.

Alle records · Zoek op deze hash