Si vero masculinum in dexteram, fœmininum in sinistram pervenerit, utrosque fœtus recte provenire; ut et fœminis per omnia naturæ suæ decus constet, et maribus tam mente, quam corpore robur virile servetur. Istud vero ipsum quam mirabile institutum Dei, quod ad conservationem generum singulorum, duos sexus maris ac fœminæ machinatus est; quibus inter se per voluptatis illecebras copulatis, successiva soboles pareretur, ne omne genus viventium conditio mortalitatis extingueret. Sed plus roboris maribus attributum est, quo facilius ad patientiam jugi maritalis fœminæ cogerentur. Vir itaque nominatus est, quod major in eo vis est, quire in fœmina; et hinc virtus nomen accepit. Item mulier (ut :
1