Quid his testimoniis effici potest? — Naturam divinam in Christo ex iis demonstrari non posse, præter ea quæ superius allata sunt, hint manifestum est, quod in primo testimonio agatur de Verbo, quod Johannes testatur apud ilium Deum fuisse; in secundo, Thomas eum appellat Deum, in cujus pedibus et manibus, clavorum, in latere lanceæ vestigia deprehendit; et Paulus eum qui secundum carnem a patribus erat, Deum supra omnia benedictum vocat. Quæ omnia dici de eo qui natura Deus sit, nullo mode posse, planum est, etenim ex illo sequeretur duos esse Deos, quorum alter apud alterum fuerit. Hæc vero, vestigia vulnerum habere, eque patribus esse, hominis sunt prorsus, quæ ei, qui natura Deus sit, ascribi nimis absonum esset. Quod si illud distinctionis naturarum velum quis prætendat, jam superius illud amovimus, et docuimus hanc dis-tinctionem nullo modo posse sustineri.:
1