Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 5bc82cba46cec79b1d624c31933c33bb8993bd3dc78491a99825d933e0af25a9 · 607 tekens

Nam quod mihi objicis me communionem cum fratribus, et Christi fidelibus spernere nec cuare ut cum ipsis coenam Domini celebrem, respondeo, me postquam in Poloniam veni, nihil antiquius habuisse, quam ut me quam maxime fratribus conjungerem, licet invenissem illos in non parvis religionis nostræ capitibus, a me diversum sentire; quemadmodum multi hodieque sentiunt: quod si nihilominus aquas baptismum una cum illis non accipio, hoc præterea fit, quia id bona conscientia facere nequeo, nisi publice ante protestor, me non quod censeam baptismum aquæ mihi meique similibus ullo modo necessarium esse: 1

Alle records · Zoek op deze hash