On the earlier
part of the canon the Ben. note says: “Balsamon,
Zonaras, et Aristenus varia commentantur in hunc canonem, sed a
mente Basilii multum abludentia. Liquet enim hoc labiorum
peccatum, cui remissior pœna infligitur ipsa actione, quam
Basilius minime ignoscendam esse judicat, levius existimari
debere. Simili ratione sanctus Pater in cap.
vi. Isaiæ n. 185, p. 516, labiorum peccata
actionibus, ut leviora, opponit, ac prophetæ delecta non ad
actionem et operationem erupisse, sed labiis tenus constitisse
observat. In eodem commentario n. 170, p. 501,
impuritatis peccatum variis gradibus constare demonstrat, inter
quos enumerat ῥήματα
φθοροποιά,
verba ad corruptelam apta, ὁμιλίας
μαχράς, longas
confabulationes, quibus ad stuprum pervenitur. Ex his
perspici arbitror peccatum aliquod in hoc canone designari, quod
ipsa actione levius sit: nedum ea suspicari liceat, quæ
Basilii interpretibus in mentem venerunt. Sed tamen cum dico
Basilium in puniendis labiorum peccatis leniorem esse, non
quodlibet turpium sermonum genus, non immunda colloquia (quomodo
enim presbyteris hoc vitio pollutis honorem cathedræ
reliquisset?), sed ejusmodi intelligenda est peccandi voluntas,
quæ foras quidem aliquo sermone prodit, sed tamen quominus in
actum erumpat, subeunte meliori cogitatione, reprimitur.
Quemadmodum enim peccata, quæ sola cogitatione committuntur,
idcirca leviora esse pronuntiat Basilius, comment. in Isaiam
n. 115, p. 459, et n. 243, p. 564, qui repressa est
actionis turpitudo; ita hoc loco non quælibet labiorum
peccata; non calumnias, non blasphemias, sed ea tantum lenius
tractat, quæ adeo gravia non erant, vel etiam ob declinatam
actionis turpitudinem, ut patet ex his verbis, seque eo usque
peccasse confessus est, aliquid indulgentiæ merere
videbantur.”
On the word καθαιρεθήσεται
it is remarked: “In his canonibus quos de
clericorum peccatis edidit Basilius, duo videntur silentio
prætermissa. Quæri enim possit 1o cur
suspensionis pœnam soli lectori ac ministro, sive subdiacono,
imponat, diaconis autem et presbyteris depositionem absque ulla prorsus
exceptione infligat, nisi quod eis communionem cum diaconis et
presbyteris relinquit, si peccatum non ita grave fuerit. Erat
tamen suspensionis pœna in ipsos presbyteros non inusitata, ut
patet ex plurimis apostolicis canonibus, in quibus presbyteri ac etiam
ipsi episcopi segregantur, ac postea, si sese non emendaverint,
deponuntur. Forte hæc reliquit Basilius episcopo dijudicanda
quemadmodum ejusdem arbitrio permittet in canonibus 74
et 84, ut pœnitentiæ tempus imminuat, si bonus
evasint is qui peccavit. 2o Hæc etiam
possit institui quæstio, utrumne in gravissimis quidem criminibus
pœnitentiam publicam depositioni adjercerit. Adhibita ratio
in Canone 3, cur aliquid discriminis clericos inter et laicos ponendum
sit, non solum ad gravia peccata, sed etiam ad gravissima
pertinet. Ait enim æquum esse ut, cum laici post
pœnitentiam in eumdem locum restituantur, clerici vero non
restituantur, liberalius et mitius cum clericis agatur. Nolebat
ergo clericos lapsos quadruplicem pœnitentiæ gradum
percurrere. Sed quemadmodum lapso in fornicationem diacono non
statim communionem reddit, sed ejus conversionem et morum emendationem
probandam esse censit, ut ad eumdem canonem tertium observavimus, ita
dubium esse non potest quin ad criminis magnitudinem probandi modum et
tempus accommodaverit.