Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 5ad7f7b1333d4ccf6e9ca0d20fe213a663c4a3707fd36b4348e173c341a9c0e8 · 684 tekens

Ecce clamat sub molibus iniquitatum suarum. Circumspexit se, circumspexit vitam suam, vidit illam undique flagitiis coopertam; quacunque respexit, nihil in se boni invenit: et cum tanta et tam multa peccata undique videret, tanquam expavescens, exclamavit, ‘Si iniquitates observaris Domine, quis sustinebit?’ Vidit enim prope totam vitam humanam circumlatrari peccatis; accusari omnes conscientias cogitationius suis; non inveniri cor castum præsumens de justitia; quod quia inveniri non potest, præsumat ergo omnium cor de misericordi Domini Dei sui, et dicat Deo, ‘Si iniquitates observaris Domine, Domine quis sustinebit?’ Quæ autem est spes? quoniam apud te propitiatio est: 1

Alle records · Zoek op deze hash