Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 59e497b85519934a65bc6a5ea453237921246fd14e63b36087bd69ae214cc2a1 · 706 tekens

Illud corpus ante peccatum, et mortale secundum aliam, et immortale secundum aliam causam dici poterat; id est, mortale quia poterat mori, immortale quia poterat non mori. Aliud est enim non posse mori, sicut quasdam naturas immortales creavit Deus, aliud est autem posse non mori; secundum quem modum primus creatus est homo immortalis, quod ei præstabatur de ligno vitæ, non de constitutione naturæ; a quo ligno separatus est cum peccasset, ut posset mori, qui nisi peccasset posset non mori. Mortalis ergo erat conditione corporis animalls, immortalis autem beneficio conditoris. Si enim corpus animale, utique et mortale, quia et mori poterat, quamvis et immortale dico, quia et mori non poterat.: 1

Alle records · Zoek op deze hash