11. Et fuit Ephraim tanquam columba credula (vel, quae fallitur, vel, declinans, ut alii vertunt) sine corde (id est, sine intelligentia; cor enim saepe est Hebraeis voluntas, sed interdum mentem et intelligentiam significat;) clamant Aegyptum, proficiscuntur in Assyriam.