7. Revertentur incolae umbrae ejus (qui habitant sub ejus umbra) et se vivificabunt tritico (vel, quasi triticum,) et germinabunt tanquam vitis: odor ejus (alii vertunt, Memoriam; sed male; nam זכר, saicar, proprie memoriam
significat, a verbo זכר, quod est Recordari; sed metaphorice etiam Hebraei odorem vocant memoriam; quia etiamsi res non videtur, tamen diffundit suam fragrantiam: odor igitur ejus tanquam vini Libani.