6. Et major fuit poena filiae populi mei poena Sodomae (ad verbum est, iniquitas filiae populi mei peccato vel scelere Sodomae; sed statim, dicam cur de poena exponam potius quam de ipso scelere,) quae eversa fuit tanquam momento; non manserunt in ea
plagae (alii vertunt, et non castrametatae sunt manus; sed postea etiam dicam cur mihi magis placeat illa versio.)