6. Et pascent terram Assur (hoc est, vastabunt; nam metaphorice hic pascere accipitur pro perdere quemadmodum dicuntur pecora pascere agrum, hoc est quum denudant herba sua; atque ita pastorum ingluviem notat in vorando populo; et alludit ad nomen illud quo usus fuerat: dixerat enim רועים
septem pastores; nunc dicit רעה; Videmus ergo Prophetam alludere ad nomen illud quod posuerat: pascent ergo terram Assur) gladio, et terram Nimrod in gladiis suis: et liberabit ab Assur, ubi venerit in terram nostram, et ubi calcaverit in finibus nostris.