Hostes nos dicunt idolorum suorum. Sic praestet Deus, et det omnia in potestate, quomodo dedit quod fractum est. Hoc enim dicimus caritati vestrae, ne faciatis ista, quando in porestate vestra non est, ut faciatis illud. Pravorum hominum est, furiosorum Circumcellionum, et ubi potestatem non habent saevire, et velle mort properant sine causa. Audistis quae vobis legimus, omnes qui nuper in Mappalibus adfuistis. ‘Cum data vobis fuerit terra in potestatem (prius ait in potestatem, :
1