Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 52dc649cb3ee92ff874ccaa1cc5c3bb7559f4a63287fee13e9a1ec17c1c57db1 · 992 tekens

The Ben. note continues: “Deinde vero testatur Basilius eos fere hominis ætatem satanæ traditos fuisse. At ætas hominis (γενεά) sæpe annorum viginti spatio existimatur; velut cum ait Dionysius Alexandrinus Alexandrinus apud Eusebium, lib. vii. cap. 21. Israelitas in deserto fuisse duabus ætatibus. Ipse Basilius in Epistola 201, quæ scripta est anno 375, Neocæsarienses incusat quod sibi jam totam fere hominis ætatem succenseant; quos tamen non ita pridem amicos habuerat; ac anno 568, Musonii morte affictos litteris amicissimis consolatus fuerat. Sæculum apud Latinos non semper stricte sumitur; velut cum ait Hieronymus in Epist. 27 ad Marcellum, in Christi verbis explicandis per tanta jam sæcula tantorum ingenia sudasse; vel cum auctor libri De rebaptismate in Cyprianum tacito nomine invehitur, quod adversus prisca consulta post tot sæculorum tantam seriem nunc primum repente sine ratione insurgat, p. 357. De hoc ergo triginta annorum numero non paucos deducendos esse crediderim.

Alle records · Zoek op deze hash