Revera ne unum quidem versiculum video, qui de Jeremiah exponi posit: qua ratione de eo dicetur, ‘Extolletur et altus erit valde?’ Item illud, ‘propter eum obdent reges os suum,’ am ætas ilia prophetas habere consueverat. Quomodo etiam dici potest morbos nostros portasse, et dolores nostros bajulasse, et in tumice ejus curationem nobis esse, Deum in ipsum incurrere fecisse peccata omnium nostrum: quasi ipsi pœna incubuisset, et Israel fuisset immunis? Jam illud, ‘Propter peccatum populi mei plaga ipsis,’ item, ‘Dedit cum improbis sepulcrum ejus,’ ad ipsum referri nequit; multo minus illud, ‘Videbit semen, prolongabit dies,’ item, ‘cum robustis partietur spolium.’ In quibus omnibus nihil est quod de ipso commode affirmari possit. Unde vehementer miror, quomodo R. Hagaon in hanc sententiam perduci potuerit, et sapientes dari qui hanc expositionem laudant; cum tamen tota ista exponendi ratio plane aliena sit, et e Scriptura non facta.:
1