Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 4f2e5ff5ecaf0e0f44293b93c169f9a6abb466a1bba5b7d82920860369114ec7 · 574 tekens

Electi quippe sic ad bonum tendunt, ut ad mala perpetranda non redeant; et, potest discursus, et mobilitas spiritus sic intelligi. In sanctorum quippe cordibus juxta quasdam virtutes semper permanet; juxta quasdam vero recessurus venit, venturus recedit: in fide etenim, et spe, et charitate, et bonis aliis, sine quibus ad cœlestem patriam non potest veniri (sicut est humilitas, castitas, justitia, atque misericordia) perfectorum corda non deserit: in prophetiæ vero virtute, doctrinæ facundia, miraculorum exhibitione, suls aliquando adest, aliquando se subtrahit.: 1

Alle records · Zoek op deze hash