Ais igitur adversus id quod a me affirmatum fuerat, in controversis dogmatibus probandis, aut improbandis, necesse esse literam adferre, et id quod asseritur manifeste demonstrare: id quod asseritur manifeste demonstrari debere plane concede; literam autem adferre necesse esse prorsus nego; me autem jure hoc facere id aperte confirmat, quod quædam dogmata in Christi ecclesia receptissima, non solum per expressam literam non probantur, sed ipsam sibi contrariam habent. Exempli causa, inter omnes fete Christiani nominis heroines receptissimum est, Deum non habere aliqua membra corporis, ut aures, oculos, nares, brachia, pedes, marius, et tamen non mode expresse et literaliter (ut vocant) id scripture in sacris libris non est: verum etiam contrarium omnino passim diserte scriptum extat.:
1