“Insecta multi negarunt spirare, idque ratione persuadentes, quoniam in viscera interiora nexus spirabilis non inesset. Itaque vivere ut fruges, arboresque: sed plurimum interesse spiret aliquid an vivat. Eadem de causa nec sanguinem iis esse qui sit nullis carentibus corde atque jecore. Sic nec spirare ea quibus pulmo desit unde numerosa series quæstionum exoritur. Iidem enim et vocem esse his negant, in tanto murmure apium, cicadarum sono…nec video cur magis possint non trahere animam talia, et vivere, quam spirare sine visceribus.” Plin. xi. 2.