Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 4b9ae330b21784405706e11cbdfc50236c7361cdfbd648bfa61d7694028961cd · 653 tekens

Hæreses a philosophiâ subornantur. Inde Æones, et formæ nescio quæ, trinitas homines apud Valentinium, Platonicus fuerat; inde Marcionis Deus melior de tranquillitate, a Stoicis venerat. Et ut anima interire dicatur, ab Epicureis observatur, et ut carnis restitutio negetur, de unâ omnium philosophorum scholâ sumitur: … Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid Academiæ et Ecclesiæ? quid hæreticis et Christianis? Nostra institutio de porticu Salomonis est. Nobis curiositate opus non est post Jesum Christum; nec inquisitione post evangelium. Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim priùs credimus, non esse quod ultra credere debeamus.

Alle records · Zoek op deze hash