Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 4a971fb98031f950fbb749dfa7ac4888b4c520b0e4806ad535910cf98faf3a31 · 452 tekens

Multa sunt testimonia, quibus hoc evidenter ostenditur, et Patris et Filii ipsum esse Spiritum, qui in Trinitate dicitur Spiritus Sanctus. Nec ob aliud existimo ipsum proprie vocari Spiritum, cum etiam si de singulis interrogemur, non possimus non Patrem et Filium Spiritum dicere; quoniam Spiritus est Deus, id est, non Corpus est Deus sed Spiritus; hoc proprie vocari oportuit eum, qui non est unus eorum, sed in quo communitas apparet amborum.: 1

Alle records · Zoek op deze hash