Cæterum ut sciatis cujus sim religionis, quamvis id scripto meo quod habetis ostenderim, tamen hic breviter repetam. Et primum quidem doctrina de Messia, seu rege illo promisso, ad meam religionem nihil pertinet: ham rex ille tantum Judæis promissus erat, sicut et bona ilia Canaan. Sic etiam circumcisio, sacrificia, et reliquæ ceremoniæ Mosis ad me non pertinent, sed tantum populo Judaico promissa, data, et mandata sunt. Neque ista fuerunt cultus Dei apud Judæos, sed inserviebant cultui divino, et ad cultum divinum deducebant Judæos. Verus autem cultus Dei quem meam religionem appello, est decalogus, qui est æterna, et immutabilis voluntas Dei; qui decalogus ideo ad me pertinet, quia etiam mihi a Deo datus est, non quidem per vocem sonantem de cœlo, sicut populo Judaico, at per creationem insita est menti meæ; quia autem insitus decalogus, per corruptionem naturæ humanæ et pravis consuetudinibus, aliqua ex parte obscuratus est, ideo ad illustrandum eum, adhibeo vocalem decalogum, qui vocalis decalogus, ideo etiam ad me, et ad omnes populos pertinet, quia cum insito nobis decalogo consentit, imo idem ille decalogus est. Hæc est :
1