Quomodo proficiebat sapientiâ Dei? doceat te ordo verborum. Profectus est ætatis, profectus est sapientiæ, sed humanæ. Ideo ætatem ante præmisit, ut secundum homines crederes dictum; ætas enim non divinitatis sed corporis est. Ergo si proficiebat ætate hominis proficiebat sapientiâ hominis. Sapientia autem sensu proficit, quia a sensu sapientia.:
1