In hoc loco miseriarum, ubi tentatio est vita hominum super terram, virtus in infirmitate perficitur; quæ virtus, nisi ‘Qui gloriatur, ut in Domino glorietur?’ Ac per hoc de ipsa perseverantia boni noluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari, qui eis non solum dat adjutorium quod primo homini dedit, sine quo non possit perseverare si velint, sed in iis etiam operatur et velle; et quoniam non perseverabunt nisi et possint, et velint, perseverandi eis et pessibilitas et voluntas, divinæ gratiæ largitate, donatur; tantum quippe Spiritu Sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint quia sic volunt, ideo sic velint, quia Deus operatur ut velint. Nam si tanta infirmitate hujus vitæ ipsis relinquitur voluntas sua, ut in adjutorio Dei, sine quo perseverare non possent, manerent si vellent, ni Deus in eis operatur ut velint, inter tot, et tantas tentationes, infirmitate sua succumberet voluntas, et ideo perseverare non possent, quia deficientes infirmitare voluntatis non vellent, aut non ita vellent, ut possent. Subventum est igitur infirmitati voluntatis humanæ, ut divina gratia indeclinabiliter, et insuperabiliter ageretur, et ideo quamvis infirma non tamen deficeret.:
1