The Ben. note remarks that at first sight Eustathius of Sebasteia seems to be pointed at, for in Letter cxxviii. Basil speaks of him as occupying a contemptible half-and-half position. But, continues the note: Si res attentius consideretur, non Eustathium proprie hoc loco, sed generatim eosdem hæreticos, quos contra liber De Spiritu Sancto scriptus est, perspicuum erit notari. Nam medius ille Eustathii status in eo positus erat, quod nec catholicus potentioribus Arianis catholicis videri vellet. Nondum aperti cum Arianis conjunctus, nec probare quæ ipsi a Basilio proponebantur. At quos hic commemorat Basilius, hi catholicæ doctrinæ bellum apertum in dixerant, et quamvis dissimilitudinis impietatem fugere viderentur, iisdem tamen, ac Anomœi, principiis stabant. Hoc eis exprobat Basilius in libro De Spiritu Sancto, cap. 2, ubi impias eorum de Filio ac Spiritu sancto nugas ex principiis Aetii deductas esse demonstrat, idem hæretici non desierunt nefaria Basillii expellendi consilia inire. Eorum convicia in Basilium, insidias et nefarias molitiones, furorem ac bellum inexpiabile, vide in libro De Spiritu Sancto, num. 13, 25, 34, 52, 60, 69, 75.