Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 48568c51d1573b5cc3dc29e31f2b537f77267238584f76110b868dae638d0c0e · 608 tekens

Ideo dictum est quia nullus hominum illuminatur nisi illo lumine veritatis quod Deus est; ne quisquam putaret ab eo se illuminari, a quo aliquid audit ut discat, non dico si quenquam magnum hominem, sed nec si angelum ei contingat habere doctorem. Adhibetur enim sermo veritatis extrinsecus vocis ministerio corporali; verumtamen neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Audit quippe homo dicentem vel hominem vel angelum, sed ut sentiat et cognoscat verum esse quod dicitur, illo lumine mens ejus intus aspergitur, quod æternum manet, quod etiam in tenebris lucet.: 1

Alle records · Zoek op deze hash