13. Nemo judicans (hoc est, nemo est qui judicet) judicium tuum (hoc est, qui suscipiat causam tuam) ad sanitatem medelae et curatio non sunt tibi (alii vertunt, Nemo judicans judicium tuum, ut emplastrum adhibeat; sed hoc durius; deinde, medela et curatio non sunt tibi; sed videtur mihi simplex esse verborum sensus, quod nemo judicet judicium, deinde quod nihil ad curationem remedii suppetat)