41. Captae sunt urbes (est hic etiam mutatio numeri, sed dura esset translatio ad verbum, ideo satis est sensum tenere; captae ergo sunt urbes,
hoc est, unaquaeque urbs capta est, deinde,) arces (vel, propugnacula) comprehensa sunt (est iterum mutatio numeri,)
et fuit cor virorum Moab in die illa tanquam cor mulieris quae angitur (vel, premitur anxietate.)