Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 465bf34b1ef20544ab5d74111786ee94daca7313543e2df3426173416439b0be · 821 tekens

Sciendum, quod omnino aliter se habet antiqua vel æterna scientia ad ea quæ fiunt et facta sunt, et aliter recens scientia: esse namque rei entis est causa scientiæ nostræ, scientia vero æterna est causa ut ipsa res sit. Si vero quando res est postquam non erat, contingeret noviter in ipsa scientia antiqua, scientia superaddita, quemadmodum contingit hoc in scientia nova, sequeretur utique quod ipsa scientia antiqua esset causata ab ipso ente: et non esset causa ipsius, oportet ergo quod non contingat ibi mutatio, scilicet in antiqua scientia, quemadmodum contingit in nova: sciendum autem, quod hic error idcirco accidit, quia scientia antiqua mensuratur ab imperitis cum scientia nova, cujus mensurationis modus vitiosissimus est: projicit quippe quandoque hominem in barathrum, unde nunquam est egressurus.: 1

Alle records · Zoek op deze hash