Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 43903479f6dd2665e4607a1943a3389d8e316cc017e47d90bba0a1023e150c4b · 1,199 tekens

infudit … Sed vereris dubios vitæ anfractus et adversarii insidias, cum habeas auxilium Dei, habeas tantam ejus dignationem, ut filio proprio pro te non pepercerit? — Nihil enim excepit, qui omnium concessit authorem. Nihil est igitur quod negari posse nobis vereamur; nihil est in quo de munificentiæ divinæ diffidere perseverantiâ debeamus, cujus fuit tam diuturna et jugis ubertas, ut primo prædestinaret, deinde vocaret, et quos vocavit hos et justificaret, et quos justificaret hos et glorificaret. Poterit deserere quos tantis beneficiis usque ad præmia prosecutus est? Inter tot beneficia Dei, num metuendæ sunt aliquæ accusatoris insidiæ? sed quis audeat accusare quos electos divino cernit judicio? num Deus Pater ipse qui contulit, potest dona sua rescindere, et quos adoptione suscepit, eos a paterni affectus gratia relegare? Sed metus est ne judex severior fiat. Considera quem judicem habeas; nempe Christo dedit Pater omne judicium; poterit te ergo ille damnare, quem redemit a morte, pro quo se obtulit, cujus vitam suæ mortis mercedem esse cognoscit? nonne dicet, quaæ utilitas in sanguine meo, si damno quem ipse salvavi? Denique consideras judicem, non consideras advocatum?: 1

Alle records · Zoek op deze hash