Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 42f5c05993d10d4966b6a923c0a30faa4519cdac11e1b6b3c501160424e39d62 · 506 tekens

9. Propter prophetas (alii, ad prophetas, et potest legi ita ad verbum) contritum est (vel, confractum est) cor meum in medio mei; commota sunt (vel, concussa) omnia ossa mea (proprie, luxata sunt, quia de ossibus agitur; quantum ad verbum spectat, significat agitari, et moveri; sed quoniam nunc loquitur de ossibus, sermo erit aptior, luxata esse ossa;) fui tanquam vir ebrius super quem transiit vinum (hoc est tanquam vir obrutus vino) a facie Jehovae, et a facie sermonum sanctitatis ejus.

Alle records · Zoek op deze hash