sed ut sorores circumducebant mulieres, quæ una ministraturæ essent apud mulieres quæ domos custodiebant: per quas etiam in gynæceum, absque ulla reprehensione malave suspicione, ingredi posset doctrina Domini. Scimus enim quæ cunque de feminis diaconis in altera ad Timotheum præstantissimus docet Paulus. Atqui hic ipse exclamavit: “Non est regnum Dei esca et potus:” neque vero abstinentia a vino et carnibus; “sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.” Quis eorum, ovilla pelle indutus, zona pellicea accinctus, circuit ut Elias? Quis cilicium induit, cætera nudus, et discalceatus, ut Isaias? vel subligaculum tantum habet lineum, ut Jeremias? Joannis autem vitæ institutum gnosticum quis imitabitur? Sed sic quoque viventes, gratias Creatori agebant beati prophetic. Carpocratis autem justitia, et eorum, qui æque atque ipse impudicam prosequuntur communionem, hoc modo dissolvitur; simul enim ac dixerit: “Te petenti des;” subjungit: “Et eum, qui velit mutuo accipere, ne averseris;” hanc docens communionem, non autem illam incestam et impudicam.