Archbp.
Trench (N.T. Syn. 330) quotes Augustine (Con.
Crescon. Don. ii. 7): “Schisma est recens
congregationis ex aliquâ sententiarum diversitate
dissensio; hæresis autem schisma
inveteratum;” and Jerome (Ep. ad Tit. iii.
10): “Inter hæresim et schisma
hoc esse arbitrantur, quod hæresis perversum dogma
habeat; schisma propter episcopalem dissensionem ab
ecclesiâ separetur; quod quidem in principio aliquâ ex
parte intelligi queat. Cæterum nullum schisma non sibi
aliquam confingit hæresim, ut recte ab ecclesia recessisse
videatur.”
To these may be added Aug.
(Quæst. in Matt. xi. 2): “Solet autem etiam quæri schismatici quid ab hæreticis
distent, et hoc inveniri quod schismaticos non fides diversa faciat sed
communionis disrupta societas. Sed utrum inter zizania numerandi
sint dubitari potest, magis autem videntur spicis corruptis esse
similiores, vel paleis aristarum fractis, vel scissis et de segete
abruptis.”